Talált 169 Eredmények: Homines

  • O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)

  • et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines? (Liber Sapientiae 9, 18)

  • Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex: (Liber Sapientiae 13, 1)

  • Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)

  • Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. (Liber Sapientiae 14, 17)

  • Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. (Liber Sapientiae 14, 21)

  • ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)

  • quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. (Liber Ecclesiasticus 2, 5)

  • Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)

  • Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii. (Liber Ecclesiasticus 15, 12)

  • Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. (Liber Ecclesiasticus 16, 13)

  • Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis. (Liber Ecclesiasticus 17, 31)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina