Talált 227 Eredmények: Hominum
Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. (Liber Ecclesiasticus 41, 14)
Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas: (Liber Ecclesiasticus 42, 1)
Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit. (Liber Ecclesiasticus 42, 18)
Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret: respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. (Liber Ecclesiasticus 51, 10)
et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ; (Liber Isaiae 2, 17)
Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, (Liber Isaiae 29, 13)
et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)
Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis: (Liber Isaiae 51, 7)
Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. (Liber Isaiae 52, 14)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominum et semine jumentorum. (Liber Ieremiae 31, 27)
venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum: (Liber Ieremiae 33, 5)
Caph. Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum. (Lamentationes 3, 33)