Talált 180 Eredmények: Hujus

  • et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi. (Epistula I ad Corinthios 7, 31)

  • in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)

  • Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. (Epistula II ad Corinthios 5, 1)

  • Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, (Epistula II ad Corinthios 9, 12)

  • per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, (Epistula II ad Corinthios 9, 13)

  • in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, (Epistula ad Ephesios 2, 2)

  • Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, (Epistula ad Ephesios 3, 1)

  • Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 14)

  • quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, (Epistula ad Colossenses 1, 27)

  • Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? (Epistula ad Colossenses 2, 20)

  • Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) (Epistula I ad Timotheum 6, 17)

  • Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, (Epistula ad Titum 1, 5)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina