Talált 136 Eredmények: Hunc

  • si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc. (Liber Ieremiae 36, 7)

  • et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. (Liber Ieremiae 51, 46)

  • Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem. (Liber Baruch 1, 13)

  • Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)

  • Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. (Evangelium secundum Marcum 7, 29)

  • Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. (Evangelium secundum Marcum 14, 36)

  • Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. (Evangelium secundum Lucam 9, 26)

  • Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)

  • habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. (Evangelium secundum Lucam 16, 28)

  • Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. (Evangelium secundum Lucam 19, 14)

  • Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. (Evangelium secundum Lucam 20, 11)

  • Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. (Evangelium secundum Lucam 20, 13)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina