Talált 2581 Eredmények: Ibi

  • Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. (Liber Genesis 29, 18)

  • Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. (Liber Genesis 29, 19)

  • et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? (Liber Genesis 29, 25)

  • Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 27)

  • Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. (Liber Genesis 30, 15)

  • Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi. (Liber Genesis 30, 26)

  • constitue mercedem tuam quam dem tibi. (Liber Genesis 30, 28)

  • At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. (Liber Genesis 30, 29)

  • Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ. (Liber Genesis 30, 30)

  • Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. (Liber Genesis 30, 31)

  • maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. (Liber Genesis 31, 3)

  • Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31, 12)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina