Talált 116 Eredmények: Ignem

  • sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. (Liber Sapientiae 13, 2)

  • Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)

  • Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: (Liber Ecclesiasticus 3, 33)

  • Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. (Liber Ecclesiasticus 8, 4)

  • Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. (Liber Ecclesiasticus 15, 17)

  • Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ. (Liber Ecclesiasticus 22, 30)

  • et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem. (Liber Ecclesiasticus 23, 23)

  • Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 13)

  • Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter. (Liber Ecclesiasticus 48, 3)

  • Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis: ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis ; de manu mea factum est hoc vobis: in doloribus dormietis. (Liber Isaiae 50, 11)

  • Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. (Liber Ieremiae 5, 14)

  • Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. (Liber Ieremiae 7, 18)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina