Talált 23 Eredmények: Immunda

  • Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. (Liber Leviticus 19, 23)

  • Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta. (Liber Leviticus 20, 25)

  • Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 22)

  • Ne comedatis quæ immunda sunt. (Liber Deuteronomii 14, 3)

  • De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. (Liber Deuteronomii 14, 7)

  • Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. (Liber Deuteronomii 14, 8)

  • quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. (Liber Deuteronomii 14, 10)

  • quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua. (Liber Esdrae 9, 11)

  • Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis: (Liber I Maccabaeorum 1, 65)

  • A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta: et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. (Prophetia Ezechielis 4, 14)

  • Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. (Prophetia Ezechielis 22, 24)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina