Talált 464 Eredmények: Inter

  • ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus. (Prophetia Ezechielis 31, 3)

  • Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 31, 14)

  • Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. (Prophetia Ezechielis 33, 33)

  • Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. (Prophetia Ezechielis 34, 17)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum: (Prophetia Ezechielis 34, 20)

  • salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus. (Prophetia Ezechielis 34, 22)

  • Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. (Prophetia Ezechielis 36, 23)

  • Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos. (Prophetia Ezechielis 40, 7)

  • Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique, (Prophetia Ezechielis 41, 10)

  • Et fabrefacta cherubim et palmæ: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub. (Prophetia Ezechielis 41, 18)

  • Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum. (Prophetia Ezechielis 42, 20)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina