Talált 768 Eredmények: Ipse
At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace. (Evangelium secundum Lucam 8, 48)
Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. (Evangelium secundum Lucam 8, 54)
Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 51)
Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, (Evangelium secundum Lucam 10, 38)
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: (Evangelium secundum Lucam 13, 23)
At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. (Evangelium secundum Lucam 14, 4)
At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. (Evangelium secundum Lucam 14, 16)
Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. (Evangelium secundum Lucam 15, 14)
At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: (Evangelium secundum Lucam 15, 31)
et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)