Talált 376 Eredmények: Itaque
Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: (Epistula I ad Corinthios 7, 29)
Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. (Epistula I ad Corinthios 10, 12)
Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. (Epistula I ad Corinthios 11, 27)
Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. (Epistula I ad Corinthios 14, 22)
Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. (Epistula I ad Corinthios 14, 39)
Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. (Epistula II ad Corinthios 5, 16)
Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. (Epistula ad Galatas 3, 24)
Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. (Epistula ad Galatas 4, 7)
Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)
Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, (Epistula ad Ephesios 4, 1)