Talált 162 Eredmények: Iterum
Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)
Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. (Liber Genesis 30, 31)
Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)
Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. (Liber Exodus 3, 15)
Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. (Liber Exodus 4, 7)
Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. (Liber Exodus 33, 21)
Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit: adducetur ad eum, (Liber Leviticus 13, 7)
Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: (Liber Numeri 22, 25)
Assumptaque parabola iterum locutus est: Heu ! quis victurus est, quando ista faciet Deus? (Liber Numeri 24, 23)
Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. (Liber Iudicum 13, 8)
Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum: (Liber I Samuelis 20, 38)
Exaudi me, Domine, exaudi me : ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum. (Liber I Regum 18, 37)