Talált 295 Eredmények: Jesu
Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. (Epistula ad Philippenses 1, 1)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Philippenses 1, 2)
Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: (Epistula ad Philippenses 1, 6)
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. (Epistula ad Philippenses 1, 8)
Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 19)
ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. (Epistula ad Philippenses 1, 26)
Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: (Epistula ad Philippenses 2, 5)
ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, (Epistula ad Philippenses 2, 10)
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 19)
Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. (Epistula ad Philippenses 2, 21)
Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, (Epistula ad Philippenses 3, 8)