Talált 44 Eredmények: Jugum

  • Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus? (Liber II Paralipomenon 10, 9)

  • At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. (Liber II Paralipomenon 10, 10)

  • Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus. (Liber II Paralipomenon 10, 11)

  • locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus. (Liber II Paralipomenon 10, 14)

  • Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. (Liber Psalmorum 2, 3)

  • et ut auferrent ab eis jugum Græcorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël. (Liber I Maccabaeorum 8, 18)

  • Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos? (Liber I Maccabaeorum 8, 31)

  • Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël. (Liber I Maccabaeorum 13, 41)

  • Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)

  • Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus: (Liber Ecclesiasticus 28, 23)

  • jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum æreum est ; (Liber Ecclesiasticus 28, 24)

  • Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduæ. (Liber Ecclesiasticus 33, 27)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina