Talált 6 Eredmények: Lais
Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. (Liber Iudicum 18, 7)
dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat. (Liber Iudicum 18, 14)
Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt, (Liber Iudicum 18, 27)
vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israël, quæ prius Lais dicebatur. (Liber Iudicum 18, 29)
Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim. (Liber I Samuelis 25, 44)
Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais. (Liber II Samuelis 3, 15)