Talált 191 Eredmények: Legem

  • video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)

  • Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)

  • Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)

  • Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. (Epistula ad Galatas 2, 19)

  • Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)

  • Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? (Epistula ad Galatas 4, 21)

  • Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. (Epistula ad Galatas 6, 2)

  • Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. (Epistula ad Galatas 6, 13)

  • legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: (Epistula ad Ephesios 2, 15)

  • circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, (Epistula ad Philippenses 3, 5)

  • Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina