Talált 32 Eredmények: Leonis

  • Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)

  • Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan. (Liber Deuteronomii 33, 22)

  • Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei. (Liber Iudicum 14, 5)

  • Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. (Liber Iudicum 14, 8)

  • Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. (Liber Iudicum 14, 9)

  • Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit. (Liber I Samuelis 17, 37)

  • Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. (Liber II Samuelis 17, 10)

  • Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus: (Liber I Paralipomenon 12, 8)

  • tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt. (Liber Esther 14, 13)

  • Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. (Liber Iob 4, 10)

  • Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt. (Liber Iob 4, 11)

  • Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. (Liber Psalmorum 16, 12)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina