Talált 431 Eredmények: Levitico Moses et sacerdotes legem

  • Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat), (Liber II Paralipomenon 5, 11)

  • tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. (Liber II Paralipomenon 5, 12)

  • nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 14)

  • Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis. (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. (Liber II Paralipomenon 7, 2)

  • Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat. (Liber II Paralipomenon 7, 6)

  • Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum. (Liber II Paralipomenon 8, 15)

  • Sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, (Liber II Paralipomenon 11, 13)

  • Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. (Liber II Paralipomenon 11, 15)

  • Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo. (Liber II Paralipomenon 12, 1)

  • Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii. (Liber II Paralipomenon 13, 9)

  • Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit. (Liber II Paralipomenon 13, 12)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina