Talált 40 Eredmények: Loca

  • et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca. (Liber Iudicum 6, 2)

  • Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim: porro Philisthiim abierunt in loca sua. (Liber I Samuelis 14, 46)

  • Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca. (Liber I Samuelis 24, 23)

  • Per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël, cui præcepi ut pasceret populum meum Israël, dicens: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam? (Liber II Samuelis 7, 7)

  • Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum. (Liber II Regum 23, 14)

  • Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)

  • Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca, (Liber II Paralipomenon 19, 5)

  • Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. (Liber II Paralipomenon 33, 19)

  • Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca quæ ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte. (Liber Iudith 7, 5)

  • Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat. (Liber Esther 9, 2)

  • Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit. (Liber Esther 14, 2)

  • Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi. (Liber I Maccabaeorum 2, 31)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina