Talált 547 Eredmények: Locutus

  • Ego Dominus locutus sum: quando misero sagittas famis pessimas in eos, quæ erunt mortiferæ, et quas mittam ut disperdam vos: et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis: (Prophetia Ezechielis 5, 16)

  • et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem: et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 5, 17)

  • Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc. (Prophetia Ezechielis 6, 10)

  • Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi. (Prophetia Ezechielis 11, 25)

  • quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)

  • Propterea dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 28)

  • Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: Ait Dominus, cum ego non sim locutus? (Prophetia Ezechielis 13, 7)

  • Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël. (Prophetia Ezechielis 14, 9)

  • Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 17, 21)

  • et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile ; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci. (Prophetia Ezechielis 17, 24)

  • Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam: ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 21, 17)

  • Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terræ ; oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 21, 32)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina