Talált 15 Eredmények: Lysias

  • Et elegit Lysias Ptolemæum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis: (Liber I Maccabaeorum 3, 38)

  • Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos. (Liber I Maccabaeorum 4, 28)

  • Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. (Liber I Maccabaeorum 4, 35)

  • et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt: (Liber I Maccabaeorum 6, 6)

  • Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen ejus Eupator. (Liber I Maccabaeorum 6, 17)

  • Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret, (Liber I Maccabaeorum 6, 55)

  • Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant, (Liber II Maccabaeorum 11, 1)

  • universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. (Liber II Maccabaeorum 11, 12)

  • Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Judæorum salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 16)

  • De his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus. (Liber II Maccabaeorum 11, 35)

  • His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judæi autem agriculturæ operam dabant. (Liber II Maccabaeorum 12, 1)

  • Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio et reditus processit. (Liber II Maccabaeorum 13, 26)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina