Talált 127 Eredmények: Mandata
Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, (Liber Ecclesiastes 12, 13)
Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)
Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, (Liber Ecclesiasticus 2, 21)
Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
adjecit mandata et præcepta sua. (Liber Ecclesiasticus 15, 15)
Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. (Liber Ecclesiasticus 15, 16)
Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. (Liber Ecclesiasticus 26, 24)
Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. (Liber Ecclesiasticus 29, 1)
Sapiens non odit mandata et justitias, et non illidetur quasi in procella navis. (Liber Ecclesiasticus 33, 2)
Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris: (Liber Isaiae 48, 18)
Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quæ præcepit vobis, (Liber Ieremiae 35, 18)
Audi, Israël, mandata vitæ: auribus percipe, ut scias prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)