Talált 912 Eredmények: Mei
Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. (Prophetia Malachiae 2, 5)
A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis: revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis: In quo revertemur? (Prophetia Malachiae 3, 7)
Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicia. (Prophetia Malachiae 4, 4)
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)
Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 10)
Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 21)
Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 44)