Talált 1191 Eredmények: Mihi

  • Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. (Liber Genesis 3, 12)

  • Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)

  • Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. (Liber Genesis 12, 13)

  • Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? (Liber Genesis 12, 18)

  • quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade. (Liber Genesis 12, 19)

  • Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. (Liber Genesis 14, 21)

  • Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. (Liber Genesis 15, 2)

  • Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. (Liber Genesis 15, 3)

  • Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. (Liber Genesis 15, 9)

  • nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. (Liber Genesis 20, 5)

  • Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. (Liber Genesis 21, 6)

  • Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. (Liber Genesis 21, 23)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina