Talált 84 Eredmények: Miserunt

  • Et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatæ miserunt: (Liber I Maccabaeorum 14, 19)

  • Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 34)

  • Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. (Liber Proverbiorum 10, 26)

  • ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. (Liber Proverbiorum 22, 21)

  • Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. (Liber Ieremiae 12, 2)

  • Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum. Non invenerunt aquam: reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 3)

  • Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi, dicentes: Volumen ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua, et venit ad eos: (Liber Ieremiae 36, 14)

  • quam ob rem irati principes contra Jeremiam, cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ: ipse enim præpositus erat super carcerem. (Liber Ieremiae 37, 14)

  • miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo. (Liber Ieremiae 39, 14)

  • et miserunt in Jerusalem ad Joakim filium Helciæ filii Salom sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Jerusalem: (Liber Baruch 1, 7)

  • et miserunt eum in caveam: in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël. (Prophetia Ezechielis 19, 9)

  • Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant: itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. (Prophetia Ezechielis 23, 40)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina