Talált 49 Eredmények: Modicum

  • Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? (Epistula I ad Corinthios 5, 6)

  • Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. (Epistula II ad Corinthios 8, 15)

  • Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me: (Epistula II ad Corinthios 11, 1)

  • Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), (Epistula II ad Corinthios 11, 16)

  • Modicum fermentum totam massam corrumpit. (Epistula ad Galatas 5, 9)

  • Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. (Epistula I ad Timotheum 4, 8)

  • Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. (Epistula ad Hebraeos 10, 37)

  • Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! (Epistula Iacobi 3, 5)

  • Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. (Epistula Iacobi 4, 15)

  • In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: (Epistula I Petri 1, 6)

  • Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. (Epistula I Petri 5, 10)

  • Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6, 11)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina