Talált 191 Eredmények: Monte Sinai

  • Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)

  • Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël : (Liber Exodus 19, 3)

  • Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)

  • Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, (Liber Exodus 19, 14)

  • Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. (Liber Exodus 19, 18)

  • Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, (Liber Exodus 19, 20)

  • Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. (Liber Exodus 19, 23)

  • et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)

  • Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 25, 40)

  • Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 26, 30)

  • Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 27, 8)

  • Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. (Liber Exodus 31, 18)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina