Talált 18 Eredmények: Morti
Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo: (Liber Deuteronomii 21, 22)
Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est. (Liber Iudicum 4, 21)
Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome. (Liber Iudicum 5, 18)
Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ: quid ergo habeo justæ querelæ? aut quid possum ultra vociferari ad regem? (Liber II Samuelis 19, 28)
num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum? (Liber II Paralipomenon 32, 11)
Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. (Liber Esther 4, 16)
Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. (Liber Iob 30, 23)
Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. (Liber Psalmorum 72, 4)
Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. (Liber Psalmorum 117, 18)
Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)
Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia: (Liber Sapientiae 12, 20)
Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in hæreditate Jacob. (Liber Ecclesiasticus 23, 15)