Talált 61 Eredmények: Mundus

  • Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 13)

  • Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. (Liber Numeri 19, 9)

  • in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: (Liber Numeri 19, 18)

  • atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 19)

  • Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur. (Liber Deuteronomii 12, 22)

  • sed intra portas urbis tuæ comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. (Liber Deuteronomii 15, 22)

  • Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus. (Liber I Samuelis 20, 26)

  • Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner: (Liber II Samuelis 3, 28)

  • si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ, (Liber Iob 8, 6)

  • Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. (Liber Iob 11, 4)

  • Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? (Liber Iob 25, 4)

  • Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me. (Liber Iob 33, 9)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina