Talált 222 Eredmények: Murus Hiericho proelium tubis victoria Israhel Hiericho et Faedia arca Iosue Chananica et bellum victoria

  • Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. (Liber Genesis 6, 14)

  • Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. (Liber Genesis 6, 16)

  • Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas. (Liber Genesis 7, 18)

  • Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)

  • Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. (Liber Genesis 8, 1)

  • Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. (Liber Genesis 8, 4)

  • Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. (Liber Genesis 8, 10)

  • Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 8, 16)

  • Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. (Liber Genesis 8, 19)

  • et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ. (Liber Genesis 9, 10)

  • Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)

  • inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. (Liber Genesis 14, 2)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina