Talált 161 Eredmények: Nemo
Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. (Epistula ad Titum 2, 15)
Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: (Epistula ad Hebraeos 12, 14)
Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)
Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. (Epistula I Petri 4, 15)
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. (Epistula I Ioannis 3, 7)
Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. (Epistula I Ioannis 4, 12)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)
Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit: (Apocalypsis Ioannis 3, 7)
Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)
Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. (Apocalypsis Ioannis 3, 11)
Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. (Apocalypsis Ioannis 5, 3)
Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. (Apocalypsis Ioannis 5, 4)