Talált 690 Eredmények: Nob

  • quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. (Epistula I Ioannis 1, 3)

  • Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. (Epistula I Ioannis 1, 8)

  • Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. (Epistula I Ioannis 1, 9)

  • Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. (Epistula I Ioannis 1, 10)

  • Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. (Epistula I Ioannis 2, 19)

  • Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. (Epistula I Ioannis 2, 25)

  • Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)

  • In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. (Epistula I Ioannis 3, 16)

  • Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. (Epistula I Ioannis 3, 23)

  • Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. (Epistula I Ioannis 3, 24)

  • In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)

  • Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. (Epistula I Ioannis 4, 12)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina