Talált 78 Eredmények: Nomini
Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. (Liber Deuteronomii 18, 5)
Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo? (Liber Iosue 7, 9)
Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. (Liber II Samuelis 7, 13)
Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. (Liber II Samuelis 12, 28)
Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo: (Liber II Samuelis 22, 50)
Attamen populus immolabat in excelsis : non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. (Liber I Regum 3, 2)
Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. (Liber I Regum 5, 3)
Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. (Liber I Regum 5, 5)
Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël : (Liber I Regum 8, 17)
et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. (Liber I Regum 8, 18)
Verumtamen tu non ædificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse ædificabit domum nomini meo. (Liber I Regum 8, 19)
Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est : stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. (Liber I Regum 8, 20)