Talált 35 Eredmények: Nova creatura

  • ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant. (Liber Exodus 35, 35)

  • seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. (Liber Leviticus 25, 22)

  • Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ; (Liber Iosue 15, 25)

  • Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël. (Liber Iudicum 5, 8)

  • Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. (Liber Iudicum 10, 6)

  • Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt ; misisti spiritum tuum, et creata sunt: et non est qui resistat voci tuæ. (Liber Iudith 16, 17)

  • Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. (Liber Esther 8, 16)

  • Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)

  • Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. (Canticum Canticorum 7, 13)

  • Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. (Liber Sapientiae 2, 6)

  • Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; (Liber Sapientiae 3, 13)

  • Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. (Liber Sapientiae 16, 24)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina