Talált 221 Eredmények: Opus

  • Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem : sed et Judæis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram. (Liber Nehemiae 2, 16)

  • Et dixerunt hostes nostri : Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. (Liber Nehemiae 4, 11)

  • Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. (Liber Nehemiae 4, 15)

  • Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum : et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda. (Liber Nehemiae 4, 16)

  • Ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium : una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium : (Liber Nehemiae 4, 17)

  • Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero : (Liber Nehemiae 4, 19)

  • Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra. (Liber Nehemiae 4, 21)

  • quin potius in opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant. (Liber Nehemiae 5, 16)

  • Misi ergo ad eos nuntios, dicens : Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos. (Liber Nehemiae 6, 3)

  • Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. (Liber Nehemiae 6, 16)

  • Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. (Liber Nehemiae 7, 70)

  • Et statuemus super nos præcepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, (Liber Nehemiae 10, 32)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina