Talált 61 Eredmények: Orationem

  • fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis : et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi : ego et domus patris mei peccavimus, (Liber Nehemiae 1, 6)

  • Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis. (Liber Nehemiae 1, 11)

  • Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum (Liber Thobis 3, 12)

  • Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, (Liber Thobis 4, 1)

  • Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. (Liber Thobis 12, 12)

  • Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. (Liber Iudith 12, 5)

  • Et exierunt duæ, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. (Liber Iudith 13, 12)

  • Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. (Liber Psalmorum 4, 2)

  • Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit. (Liber Psalmorum 6, 10)

  • Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. (Liber Psalmorum 16, 1)

  • Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 38, 13)

  • Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei. (Liber Psalmorum 53, 4)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina