Talált 147 Eredmények: Panem
Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, (Liber Psalmorum 126, 2)
Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. (Liber Proverbiorum 4, 17)
Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. (Liber Proverbiorum 9, 5)
Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. (Liber Proverbiorum 31, 14)
Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. (Liber Proverbiorum 31, 27)
Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua. (Liber Ecclesiastes 9, 7)
Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)
In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia. (Liber Ecclesiastes 10, 19)
Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. (Liber Ecclesiastes 11, 1)
Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. (Liber Sapientiae 16, 20)
qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum ! (Liber Ecclesiasticus 20, 18)
Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. (Liber Ecclesiasticus 34, 26)