Talált 98 Eredmények: Panes

  • Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. (Liber I Paralipomenon 23, 29)

  • Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: (Liber II Paralipomenon 4, 19)

  • holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. (Liber II Paralipomenon 13, 11)

  • ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato : ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 33)

  • Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. (Liber Iudith 10, 5)

  • Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. (Liber Psalmorum 40, 10)

  • Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? (Liber Psalmorum 41, 4)

  • Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 51)

  • Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes. (Liber II Maccabaeorum 1, 8)

  • et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 3)

  • Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: (Liber Ecclesiasticus 12, 6)

  • et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud. (Liber Isaiae 44, 15)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina