Talált 167 Eredmények: Patres

  • Et descendit Jacob in Ægyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri. (Actus Apostolorum 7, 15)

  • Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur. (Actus Apostolorum 7, 19)

  • Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum, (Actus Apostolorum 7, 39)

  • Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)

  • Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. (Actus Apostolorum 7, 51)

  • Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: (Actus Apostolorum 7, 52)

  • Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, (Actus Apostolorum 13, 17)

  • Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est: (Actus Apostolorum 13, 32)

  • David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 36)

  • Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? (Actus Apostolorum 15, 10)

  • Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. (Actus Apostolorum 22, 1)

  • Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: (Actus Apostolorum 26, 6)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina