Talált 43 Eredmények: Pauperem
Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebræ ejus interrogant filios hominum. (Liber Psalmorum 10, 5)
Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum. (Liber Psalmorum 34, 10)
Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. (Liber Psalmorum 36, 14)
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. (Liber Psalmorum 40, 2)
Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor. (Liber Psalmorum 71, 12)
Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate. (Liber Psalmorum 81, 3)
Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. (Liber Psalmorum 81, 4)
Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. (Liber Psalmorum 106, 41)
Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: (Liber Psalmorum 112, 7)
Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. (Liber Proverbiorum 17, 5)
Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. (Liber Proverbiorum 22, 16)
Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)