Talált 140 Eredmények: Peccatum adulterii
In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. (Liber Psalmorum 108, 14)
Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. (Liber Proverbiorum 10, 16)
In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. (Liber Proverbiorum 10, 19)
Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. (Liber Proverbiorum 14, 9)
Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum. (Liber Proverbiorum 14, 34)
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)
Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. (Liber Proverbiorum 28, 24)
Timor Domini expellit peccatum: (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)