Talált 47 Eredmények: Pretium
Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. (Liber Genesis 23, 15)
nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? (Liber Genesis 31, 15)
Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. (Liber Genesis 44, 2)
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia? (Liber Genesis 47, 15)
Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. (Liber Genesis 47, 16)
Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. (Liber Exodus 21, 10)
Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. (Liber Exodus 21, 30)
reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit. (Liber Exodus 21, 34)
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. (Liber Exodus 21, 35)
Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. (Liber Exodus 30, 12)
Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. (Liber Exodus 30, 14)
Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 34, 20)