Talált 21 Eredmények: Primogenita
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. (Liber Deuteronomii 14, 23)
De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. (Liber Deuteronomii 15, 19)
sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. (Liber Deuteronomii 21, 17)
Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. (Liber I Paralipomenon 5, 1)
Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.) (Liber I Paralipomenon 5, 2)
et ut afferremus primogenita terræ nostræ, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini : (Liber Nehemiae 10, 35)
Devoret pulchritudinem cutis ejus ; consumat brachia illius primogenita mors. (Liber Iob 18, 13)
Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. (Liber Psalmorum 134, 8)
Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. (Liber Ecclesiasticus 24, 5)