Talált 67 Eredmények: Principe pacis

  • Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. (Liber Isaiae 32, 18)

  • Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt. (Liber Isaiae 33, 7)

  • Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. (Liber Isaiae 53, 5)

  • Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)

  • universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis. (Liber Isaiae 54, 13)

  • Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum ; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. (Liber Isaiae 59, 8)

  • Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. (Liber Isaiae 66, 12)

  • Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis? (Liber Ieremiae 12, 5)

  • et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)

  • Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. (Liber Ieremiae 29, 11)

  • Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. (Liber Ieremiae 33, 6)

  • Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. (Liber Baruch 4, 20)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina