Talált 97 Eredmények: Prius
Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? (Evangelium secundum Ioannem 7, 51)
Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 8)
Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: (Epistula I ad Corinthios 15, 36)
Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. (Epistula I ad Corinthios 15, 46)
Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis: (Epistula II ad Corinthios 1, 15)
Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. (Epistula ad Galatas 2, 12)
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)
qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. (Epistula I ad Timotheum 1, 13)
qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)
Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. (Epistula ad Hebraeos 8, 7)
Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 13)
Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. (Epistula ad Hebraeos 9, 1)