Talált 169 Eredmények: Propheta Eliseus

  • Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad cælum pertingeret vestra crudelitas. (Liber II Paralipomenon 28, 9)

  • Prophetaverunt autem Aggæus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Jerusalem, in nomine Dei Israël. (Liber Esdrae 5, 1)

  • cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. (Liber Psalmorum 50, 2)

  • Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius. (Liber Psalmorum 73, 9)

  • Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. (Liber I Maccabaeorum 4, 46)

  • Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël. (Liber I Maccabaeorum 9, 27)

  • et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis: (Liber I Maccabaeorum 14, 41)

  • Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israël: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. (Liber II Maccabaeorum 15, 14)

  • Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. (Liber Ecclesiasticus 46, 16)

  • In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, (Liber Ecclesiasticus 46, 17)

  • Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David. (Liber Ecclesiasticus 47, 1)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina