Talált 24 Eredmények: Pulvis

  • Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus. (Liber Psalmorum 102, 14)

  • et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)

  • Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. (Liber Ecclesiasticus 27, 5)

  • Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)

  • Habitabunt apud te profugi mei ; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. (Liber Isaiae 16, 4)

  • Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)

  • Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt ; (Liber Isaiae 29, 5)

  • Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus. (Liber Isaiae 40, 15)

  • Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus. (Liber Isaiae 65, 25)

  • Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ. (Prophetia Ezechielis 26, 10)

  • Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. (Prophetia Osee 13, 3)

  • Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. (Prophetia Nahum 1, 3)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina