Talált 49 Eredmények: Semei
Dixitque Semei regi : Bonus sermo : sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis. (Liber I Regum 2, 38)
Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth : nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth. (Liber I Regum 2, 39)
Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth. (Liber I Regum 2, 40)
Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset. (Liber I Regum 2, 41)
Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo : reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum : (Liber I Regum 2, 44)
Semei filius Ela in Benjamin. (Liber I Regum 4, 18)
Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur. (Liber I Paralipomenon 2, 28)
Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. (Liber I Paralipomenon 2, 32)
De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum: (Liber I Paralipomenon 3, 19)
Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus. (Liber I Paralipomenon 4, 26)
Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. (Liber I Paralipomenon 4, 27)
Filii Joël: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, (Liber I Paralipomenon 5, 4)