Talált 134 Eredmények: Sermones

  • Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)

  • Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time. (Liber Ecclesiastes 5, 6)

  • Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos. (Liber Ecclesiastes 12, 10)

  • Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius. (Liber Sapientiae 2, 17)

  • Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei: ut discatis sapientiam, et non excidatis. (Liber Sapientiae 6, 10)

  • Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 12)

  • Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 27)

  • In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. (Liber Sapientiae 7, 16)

  • In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. (Liber Ecclesiasticus 27, 26)

  • Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros. (Liber Isaiae 41, 26)

  • Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus ; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? (Liber Isaiae 66, 2)

  • Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina