Talált 418 Eredmények: Servi Christi
scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: (Epistula I Petri 1, 11)
Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: (Epistula I Petri 1, 13)
sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: (Epistula I Petri 1, 19)
quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. (Epistula I Petri 2, 16)
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. (Epistula I Petri 2, 18)
Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. (Epistula I Petri 3, 21)
sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. (Epistula I Petri 4, 13)
Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: (Epistula I Petri 5, 1)
Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. (Epistula II Petri 1, 1)
Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: (Epistula II Petri 1, 2)
Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. (Epistula II Petri 1, 8)