Talált 225 Eredmények: Sumus

  • Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. (Liber Exodus 16, 8)

  • dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël? (Liber Numeri 9, 7)

  • sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex Ægypto? (Liber Numeri 11, 20)

  • Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus. (Liber Numeri 14, 40)

  • Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. (Liber Numeri 17, 12)

  • Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? (Liber Numeri 17, 13)

  • venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, (Liber Numeri 21, 7)

  • Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster. (Liber Numeri 32, 25)

  • Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus. (Liber Deuteronomii 5, 3)

  • At illi ad Josue: Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait: Quinam estis vos? et unde venistis? (Liber Iosue 9, 8)

  • dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terræ nostræ: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus: fœdus inite nobiscum. (Liber Iosue 9, 11)

  • En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus ; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti. (Liber Iosue 9, 12)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina